- VERNATIO
- VERNATIOin veter. Onomastico λεβηρὶς. Dum enim diu in cavernis, totâ scil. hieme, torpent serpentes, situ muccôque obducuntur, qui concrescit, condensaturque circa corpus universum, ac cutis speciem habet. Quô pactô affecta serpens locum quaerit angustum, eumque penetrando distringit hanc quasi pellem: quae et vulgo vera ac antiqua pellis putatur. Exuvias dicunt, quia exuantur; uti et, quia sic serpens quasi reiuvenescat, Latinis senecta, Graecis γῆρας, vocatur. Ad quod utrumque attendit Tibullus, l. 1. Eleg.4. v. 35.—— Serpens novus exuit annos.Et Maronis est, l. 3. Georgic. v. 438. s.Cum positis novus exuviis, nitidusque iuventa,Volvitur —— ——Sed et vernatio; quoniam superficies ea vere exuitur: Quae quia plane est exsucca et inanis, aspera etiam ob siccitatem, nec oculos, sed vestigia solum oculorum habet, inde Proverbia, λυμνότερος, κενώτερος, κεντρότερος et τυφλώτερος, λεβηρίδος, nudior, inanior, asperior, et caecior leberide. Vide Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 4. c. 53. supra Exuviae; ut et Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.